ELEPHANTIAE

ELEPHANTIAE
ELEPHANTIAE
Dracones, memorati Solino c. 27. quibusdam dicti sunt, quod elephantiasin morbum morsu inducant. Salmasio potius, quod cum elephantis perpetuâ discordiâ pugnant, ut eorum sanguinem sorbenat, cuius sunt avidissimi. Hi non humi tantum serpunt, ut Chamaedracontes, sed arbores etiam inscendunt, e quibus speculati in elephantos praetereuntes se iniciunt. Verum a venatoribus saepe deprehensi, cum elephantis pariter occiduntur: praemia capientibus sunt oculi, pelles, dentes, Philostr.Apollon. l. 3. Vide Salmas. ad Solin. p. 343. Istiusmodi draconis ab elephante elisi sanguinem, cinnabari creditum esse Vett. diximus supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”